De Admirandis, Pag. 65
 
Vanini, De Admirandis

/p. 65/ sententiam. I. C. – Ea est: manere in lapide proiecto

vim a proijciente impressam, quemadmodum

et calorem in aqua. Alex. – Sane et a me

puero excidit olim hoc responsum, vim impellentis

nervi relictam in sagitta. I. C. – At quomodo

id fiat, nondum a quoquam audire mihi contingit,

nec exemplum a maximo philosopho Themistio

positum convenit. Alex. – Quamobrem? I. C. –

Quia calor accidens est in aqua generabile ab

eo accidente, quod agit sub forma ignis. At vis

movens quo pacto exit ex anima mea, ut in lapide

insidens agat? Neutiquam calor ille, quod

animae instrumentum est, generat in lapide calorem,

a quo tandiu moveatur, quandiu in eo

viget. Alex. – Subtiliora haec esse fateor quam

ut a me percipi queant.

DIALOGUS XII.

De impulsione bombardae et balistae.

Alex. –

Sed, ut impulsionum causas proiectorumve

latius exquiramus, unde

fit impulsus in tubulis aeneis

anthracotheio-salenitro plenis? I. C. –

A rarefactione. Ignis enim, rarefacta materia,

cum proxima loca vindicare vult, depellit. Alex. – Non

es nescius Hieronymum Cardanum,[4] magni

nominis philosophum, densitati huius impulsionis causam

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum